Gaudeamus igitur P. 38
1.
Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus; (bis)
Post iucundam iuventutem,
Post molestam senectutem,
Nos habebit humus. (bis)
2.
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? (bis)
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Ubi iam fuere. (bis)
3.
Vita nostra brevis est, brevi finietur; (bis)
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur. (bis)
4.
Vivat Academia, vivant professores, (bis)
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore! (bis)
5.
Vivant omnes virgines, graciles, formosae! (bis)
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae! (bis)
6.
Vivat et respublica et qui illam regit! (bis)
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit! (bis)
7.
Pereat tristitia, pereant osores, (bis)
Pereat diabolus,
Quivis antiburchius
Atque irrisores! (bis)
8.
Quis confluxus hodie Academicorum? (bis)
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt,
In commune forum. (bis)
9.
Vivat nostra societas, vivant studiosi. (bis)
Crescat una veritas,
Floreat fraternitas,
Patriae prosperitas. (bis)
10.
Alma Mater floreat, quae nos educavit. (bis)
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones,
Sparsos, congregavit. (bis)